- STELLA
- I.STELLANavarrae urbs; Estella, A. C. 1094. condita, intet Pompelonem et Logronium 8. leuc. Item, mons Galatiae, apud Ancyram urb. Almadag Turcis. Hîc Baiazetes a Tamerlane victus est, A. C. 1399. Georg. Phraan. l. 1. c. 18. 21. 22. etc.II.STELLAOrdo Equestr. institutus a Ioh. Galliae Rege A. C. 1352. vel, ut alii, a Roberto Rege filio Hugonis Capeti, restauratus vero aIohanne. Numerus equitum 30. Symbolum Monstrant regibus astra viam. Sollennitas Ordinis incidebat in 6. diem Ianuarii: sed cum bellis civilibus in contemptum abiisset, S. Michaelis Ordine Ludovicus XI. vel ante ipsum Carolus VII. institutô, prioris insignia Excubitoribus urbicis et Satellitibus suis concessit. Froissard. l. 1. c. 101. et 153 Meyer. l. 13. Belleforestus l. 5. c. 16. Tilletus, Favinus Morerius, Diction. Hist. etc.III.STELLAan a stera, quod ex accus. ἀςτέρα, nominis ἀςτὴρ, ut visum Salmasio ad Tertullian. de Pallio, c. 3. an a stando, uti placet Barthio ad Statium, Theb. l. 6. v. 408. quod cadere non possint, sed stent semper; contra quam vulgo persuasum erat. cuius opinionem Poetae passim sequuntur. Virg. Georgic. l. 1. v. 365.Saepe etiam stellas ventô impendente videbisPraecipites caelô labi -----Statius d. l.---Astra cadunt etc. ------Quibus errandi occasionem praebuerunt ἀπόρ´ῥοιαι illae ignis aetherei, quae fiunt, cum vehementior ventus altiora conscendit et trahere exinde aliquas particulas coepetit, quae simulant casum stellarum, Barthius ad loc. Vide de earum speciebus, ortu et occasu, motu aliisque huc pertinentib. Salmas. ad Solin. Alios. Coeterum, Stellae omnes divinô olim honore cultae, tum apud Graecos, tum apud Barbaros, ut testis est Plato in Cratylo. Namque ex aethere compositas, qui Iuppiter est, ac proinde esse partes Iovis, statuit Posidonius: Nec vitam solum, eo quod semper moveri atque in haec inferiora operari videbantur; sed sensum quoque, imo et rationem illis tribuerunt, Zeno apud Stobaeum, Ovid. in Fastis l. 4. v. 167. et seq. Alii. Quae cun ad divinitatem nondum sufficerent, mentes illas purissimas esse, dixerunt, vide Cicer. de Nat. Deor. l. 2. Philonem de Somniis etc. Cum autem earum quaedam sint fixae, quaedam erraticae, hae prius in Deorum numerum adscitae sunt, cum Sole et Luna, Maiorum gentium, vel Selectis Diis, adscriptae: atque in iis Venus primum divinos obtinuit honores, exin Mercurius, dein Mars etc. qua de re vide quae ex Vossio de orig. et progressu Idolol. diximus supra ubi de Planetis ac Sideribus. Fixae postea eundem cultum obtinuêre: quem illis conciliavit sublimitas, magnitudo ac multitudo, motus tandem et virtus. Et quidem, sicuti inter erraticas prima honore divinô affecta est Veneris stella, quam Phosphorum et Hesperum dicimus: Ita inter fixas primo ad tantum decus evecta est illa, quae vocatur Α᾿ςτρῶος κύων sive Caelestis canis, vel etiam Sirius. Imo ab Aegyptiis quoque Hespero praelata est, dignataque nomine Isidis, quae cum Osiride supremum iis Numen erat, Plut. Is. et Osir. Post eum Piscis Graecis dictus Νότιος, Latin. Australis, in Deorum censum venit. In Septentrionalibus extra Zodiacum signis, is qui Graec. Ε᾿τγόνασιν dicitur, Hercules fuisse creditus est, Hyginus Poet. Astron. Ophiuchi, quevi Latin. Anguitenens et Serpentarius, nomine idem Hercules, secundum eundem, et Aesculapius, secundum Servium in Aen. l. 11. cultus est. In Zodiaci signis Aries est habitus Iuppiter Ammon. Isidor. Orig. l. 3. c. ult. etiam Minerva, Servius loc. cit. Taurus, Osiris, sive Mesoris seu Mizraim vel Iosephus Patriarcha, Gemini, Castor et Pollux, Hygino in Poet. Astronom. seu, Hercules et Apollo, aliis: vel etiam Zethus et Amphion, Calpurnio Basso in Aratea Caesarts Germ. vel deniqueDii Samothraces, Orpheo. Virginis signum, ex vulgati sententia est Astraea Arato: Isis Aegyptiis: Ceres Romanis: Concordia vel Pax, Hygin. ubi supra. Pisces duo, dii Syri dicuntur Germanico in Arateis. Vide Voss. c. 36. l. 2. de Idolol. ubi sub finem docet, non solum Orientem et eius exemplô, Graecos ac Romanos, Stellas omnes pro Diis habuisse, sed etiam Gentes alias: Imo superiori nostrôque saeculô, eundem honorem iis fuisse apud Pervanos; qui praeter Deum Creatorem, Viracocham suâ linguâ olim, nunc quoque commerciô Hispanorum Dios dictum, venerati quoque sint Solem, Lunam,erraticas quinque et Stellas coeteras, ex Acosta l. 5. c. 2. Vide quoque supra Peruvia. Nomina quod attinet earum, non dubitandum, quin et illa Adamus imposuerit, quibus a Patriarchis solebant nuncupari; sed ea omnia paucis exceptis, quae ex veritate Hebraica habemus, perierunt. Ut quae LXX. apud Iobum c. 9. v. 9. Πλειάδα et Α᾿ρκτοῦρον, vocant: quibus medius inseritur Hesperus. Latinus Interpres habet, Qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas. Etiam Amosi c. 5. v. 8. Arcturus et Orion, ab eodem Interprete memorantur: rectene an secus, patum convenit. Nam aliis Has, non Arcturus solum est, sed universum Bootae sidus, vel etiam Septentriones: Chesil, esse Oriona, per est verisimile: quamquam Aben Ezta cor Scorpii maluerit: qui item Chima, censet Arietis caudam, non Hyadas. At Vatablo, sunt Pleiades. Esse autem appellationes Graecas valde antiquas, ex eo cognoscimus quod non modo earum usus sit, apud Sophoclem et Euripidem; sed Homerum quoque ac Hesiodum. Quibus Christiani quoque utuntur, idque LXX. seniorum et Interpretis Latini exemplô; non quasi eos fugerit, nomina illa peti ex iis, quae de Diis et Heroibus suis fabulati sunt Graeci: sed quia alia eorum vocabula non suppeterent; nisi Hebraea vellent retinere. B. Hieronymus de Veste Sacerdot. Nec alicui gentilis videatur expositio. Non enim, si caelestia et Dei dispositionem, Idolcrum nominibus infamârunt: idcirco neganda est Dei providentia, quae certâ lege fertur et currit et regit omnia. Nam et in Iob. Arcturum et Orionem, et h. e. Zodiacum circulum, et coetera Astrorum sidera, legimus: Non quod eadem apud Hebraeos vocabula sint; sed quod nos non possumus, quae dicuntur, nisi consuetis vocibus intelligere. Vide Voss. c. praec. lib. cit. ut et supra aliquid voce Decanus, ac ubi de Hesperidum fabula: nec non voce Sidera Adde Cl. Suicerum, qui Origenem Stellas ἐμψύχους ammatas asseruisse docet, et de Stella Magorum, ex antiquitate Eccles. quaedam non protrita ad fert Thes. Eccl. voce Α᾿ςτήρ. Sed et Stellae in gemmis dicuntur puncta et guttae vel pulveres, ad instar stellarum sparsi; a quibus diversae venae sunt, lineae quae oblongô et variô discursu per gemmae corpus eunt, instar venarum. Unde stellari, h. e. punctis aut guttis lucentibus, veluti stellis, variari. Virg. Aen. l. 4. v. 261.----- atque illi stellatus iaspide fulvâEnsis erat.Et aureis guttis stellatae gemmae. Vide quoque infra Superspersus. A quo diversum stellare, h. e. ad in star stellae fulgere ac radiare: quô de discrimine diximus aliquid supra, in vocibus Aster et Asteria. Alia iterum vocis notio apud Aldhelmum est, cum ait:Machina detegitur caecis frustrata stellis.Hîc enim stella idem est, quod stellatura, de qua voce infra etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.